라틴어 문장 검색

Secundo errasti quia, cum debuisses congregare bonos amicos ac sapientesac peritos, probatos ac fideles inventos et maxime senes, tu cum prædictiscongregasti quoslibet notos, etiam malos, juvenes ac stultos, adulatoresquoque et simulatores et assentatores, et illos etiam, qui non amore sedtimore tibi reverentiam ostendebant:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 168:1)
Nam et illae videntes servantibus legem Dei repositam esse mercedem gloriae, conservari earum ab Angelis habitacula, sibi autem dissimulationis et contumaciae supplicia futura, et pudorem et confusionem;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 5:4)
Quae probra aliaque his maiora, dissimulatione iugi neglecta, ita effrenatius exarserunt, ut nec Epimenides ille Cretensis, si fabularum ritu ab inferis excitatus redisset ad nostra, solus purgare sufficeret Romam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 5:1)
At vero Theruingi, iam dudum transire permissi, prope ripas etiam tum vagabantur, duplici impedimento adstricti, quod ducum dissimulatione perniciosa, nec victui congruis sunt adiuti, et tenebantur consulto nefandis nundinandi commerciis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 1:1)
"Nec tamen cum quoquam participatis noc- turnis imaginibus, sed indicio facinoris prorsus dissimulatio, et nequissimum percussorem punire et aerumnabili vitae sese subtrahere tacita decernit."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:62)
CUM iam adulescentuli Romae praetextam et puerilem togam mutassemus magistrosque tunc nobis nosmet ipsi exploratiores quaereremus, in Sandaliario forte apud fuimus, cum ibi in multorum hominum coetu Apollinaris Sulpicius, vir in memoria nostra praeter alios doctus, iactatorem quempiam et venditatorem Sallustianae lectionis inrisit inlusitque genere illo facetissimae dissimulationis, qua Socrates ad sophistas utebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 2:1)
Insuper eo nomine fortunata censeri posset quod prolem ei pulcherrimam egregia cum foecunditate peperit, atque amorem eius maritalem (patientia et obsequio et amorum regis dissimulatione aliquantulum adiuta) usque ad finem retinuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:4)
Quatenus ad nos ipsos, a dissimulatione exorsus ad neglectum processit, a neglectu ad contumeliam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 3:6)
ita enim de illo Tacitus, iam Tiberium vires et corpus, non dissimulatio, deserebant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:28)
Dissimulatio est artium civilium compendium quoddam et pars infirmior.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 1:2)
Itaque inter inferiores politicos reponuntur, qui magni sunt simulatores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 1:4)
Quod si necessitas quaedam ingruat dissimulationem profundam postulans, tunc quidem opinio et fama de bona fide et veracitate eorum praeconcepta eos reddit prorsus invisibles.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:13)
Secundus dissimulatio in negativa, cum quis ex composito signa quaedam et indicia iacit se non eum esse qui revera est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 3:4)
Quantum ad secundum, dissimulationem scilicet, ex necessitate quadam illa taciturnitatem sequitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 5:2)
Quod vero ad aequivocationes et oracula verborum attinet non poterunt illa diu valere, ita ut nemo tectus esse queat nisi aliquem dissimulationis gradum sibi indulgeat, quae nihil aliud est quam silentii quaedam appendix aut limbus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION